Quibus Beatae Mariae Christinae ab Immaculata Conceptione Sanctorum honores decernuntur

detail of the Vatican portrait of Blessed Maria; swiped from the Vatican web siteServus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam

Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! (Io 6, 27).

Beata Maria Christina ab Immaculata Conceptione, in saeculo Adelaidis Brando, haec Evangelii verba intense vixit atque amorem in Eucharistiam propositum suae vitae effecit, quam in continua peregit Iesu in hoc Sacramento adoratione.

Neapoli die I mensis Maii anno MDCCCLVI orta est ac iam puella ingressa est viam mortificationis et sanctitatis quaerendae. Primam Communionem fecit die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXIV atque deinceps Eucharistia in medio exstitit eius cogitationum et affectuum, cum studeret victima fieri Domino consecrata. Namque asserebat: « Utinam operam condere possim destinatam ad expiandas iniurias et contumelias, quas Iesus patitur ab hominum ingratitudine ». Apud varias religiosas communitates accepta est, sed infirma valetudo coëgit eam in familiam revertere. Attamen firma voluntate se plane dicandi Sanctissimi Sacramenti cultui anno MDCCCLXXX cum quibusdam sociis Neapoli perpetuam incohavit adorationem. Beata sensit suum locum esse iuxta tabernaculum, ut se offerret cum Iesu Hostia, victima reparationis expiationisque perennis. Validum auxilium et solacium invenit in sancto Ludovico a Casaurea et in Venerabili Servo Dei Michaële Angelo Longo de Marigliano. Propter suam magnam humilitatem conabatur ante mundi oculos se abscondere, sed celeriter quaedam iuvenes, eius virtutibus haud communibus attractae, in parvam eius communitatem accipi postulaverunt. Anno MDCCCLXXXIV sedes nascentis Congregationis in Casauream est translata, approbante Eminentissimo Cardinale Guglielmo Sanfelice d’Acquavella, O.S.B., Archiepiscopo Neapolitano. Etiamsi communitas in extrema paupertate viveret atque Fundatrix semper infirmae esset valetudinis, sociarum eius numerus auctus est ideoque aliae domus sunt constitutae. Anno MCMIII data est approbatio pontificia Congregationis sub nomine officioso « Victimae Expiatrices Iesu Sacramentati » atque Fundatrix una cum viginti sociis vota perpetua nuncupavit. Propositum operae desideratum a Beata erat adoratio perpetua atque divini cultus erga Sanctissimum Sacramentum promotio. Ex Domini amore desiderium ortum est humanae christianaeque iuvenum de humilioribus coetibus institutionis, amplectentis spiritalia exercitia pro adulescentibus et catecheticum scholasticumve munus docendi. Cum autem amor sit « diffusivum sui », nec assistentia erga pauperiores iuvenes, potissimum pupillas deficere poterat. Corporis infirmitas Beatae sustinebatur fide heroica et continua oratione. Noctem transigebat in sella unde tabernaculum videre potuit atque e dialogo amabili suo cum Sponso vim traxit non solum ad offerendum se ipsam uti victimam expiationis pro hominum peccatis, sed etiam ut Congregationem suam prudenter sapienterque regeret. Christi amori fìdelis, beata Maria Christina vixit in perfecta castitate a iuvenili aetate ut plene et exclusive ad suum Sponsum caelestem pertineret. Divinae Providentiae fisa, paupertatem et oboedientiam exercuit, ita manifestans voluntatem Christum artius sequendi. Docebat novitias: « In mente iugiter habetote, filiae meae, humilitatem esse fundamentum super quod spiritale ponitur aedificium; sanctitas in qualibet anima sine humilitate non potest haberi. Animae humiles constituunt Dei delectamentum ». Dives in virtutibus et meritis, sanctitatis fama circumdata die XX mensis Ianuarii anno MCMVI pie in Domino obdormivit.

Ad beatificationem parandam annis MCMXXVII-MCMXL apud Curiam Neapolitanam celebrati sunt Processus Ordinarii de sanctitatis fama, scriptis et non cultu. Die IV mensis Maii anno MCMLXXII prodiit Decretum super Causae introductione ac deinde Processus Apostolicus perfectus est. Die II mensis Iulii anno MCMXCIV sanctus Ioannes Paulus II Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis promulgavit. Praeterea quaedam sanatio mira putata discussa est, quam Commissio medica apud Congregationem de Causis Sanctorum constituta secundum scientiam inexplicabilem declaravit. Consultores Theologi in Congressu die II mensis Octobris anno MMI hanc sanationem intercessioni Mariae Christinae ab Immaculata Conceptione adscripserunt, itemque iudicarunt Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VI mensis Novembris anno MMI congregati. Proinde die XX mensis Decembris eiusdem anni coram sancto Ioanne Paulo II promulgatum est Decretum super miro, idemque Summus Pontifex die XXVII mensis Aprilis anno MMIII eam Beatam publice declaravit.

Ad canonizationem consequendam die XIV mensis Aprilis anno MMXI Neapoli Inquisitio dioecesana perfecta est de quadam mira sanatione. Consultores Medici Congregationis de Causis Sanctorum illud factum scientifice inexplicabile agnoverunt. Consultores Theologi, in Congressu peculiari die XXIV mensis Iunii anno MMXIV congregati, huiusmodi sanationem intercessioni Beatae tribuerunt, ac Patres Cardinales et Episcopi, adstantes in Sessione Ordinaria die XVI mensis Septembris eodem anno, pariter censuerunt. Insequenti die Nos Ipsi facultatem fecimus Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super miro ederet, atque, faventibus Patribus Cardinalibus, in Consistorio die XX mensis Octobris anno MMXIV statuimus ut canonizationis ritus die XVII mensis Maii anno MMXV Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas Ioannam Aemiliam de Villeneuve, Mariam Christinam ab Immaculata Conceptione, Mariam Alfonsinam Danil Ghattas et Mariam a Iesu Crucifixo Baouardy Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri tertio.

EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

MLA Citation

  • “Quibus Beatae Mariae Christinae ab Immaculata Conceptione Sanctorum honores decernuntur“. Acta Apostolicae Sedis, 2 September 2016. CatholicSaints.Info. 10 February 2018. Web. 19 February 2018. <>